- POTITIUS
- POTITIUSvide PINARIUSHaec gens in 12. familias divisa, ob sacra vulgata, omnis interiit, circa An. Urb. Cond. 445. Quô pactô vero penes hos, ut et Pinarios, multis saeculis duraverit cura sacrorum Herculis, Potitiis solisextorum dape vescentibus (a quibus Pinrii arcobantur) diximus ex Dionysio Halicarn. l. 1. Livio, l. 1. c. 7. Serviol, in Aen. 8. supra, in voce Pinarii. Addit Livius, Potitios, qui ab Euandro edocti Antistiites sacri eius per multas aetates fuerant, postquam tradidissent servis publicis sollemne familiae ministerium, ad unum omnes interiisse, annô ab Urb. COnd. 461. M. Valeriô Max. P. Deciô Mure Consulib. in Censura Appii Claudii, cui postea Caeci cognomentum fuit. Sic enim in illius anni historia scribit: Eôdem Appiô auctore Potitia gens, cuius, ad aram Maximam, Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causâ sollemnia eius saci docuerat. Traditur inde dictu mirabile, et quod demovendis statu suô sacris religionem facere posset: Cum 12. familiae eâ tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta; omnes intra annum, cum stirpe, exstinctos: nec nomen tantum Potitiorum interiisse. sed Censorem etiam Appium memori Deûm irâ post aliquot annos luminibus captum. Vide eum, l. 9. c. 29. ut et Val. Max. l. 1. c. 1. ex. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.